- LIBERATIO
- LIBERATIOapud recentioris aevi Scriptores, dicitur, quidquid in pecunia vel cibo et potu vel vestimentis a domino suis domesticis aut Officialibus quotannis, vel cerris ac difinitis anni tempestatibus liberatur, i. e. praebetur. Maxime vero sic appellabant Galli vestes, quae certis anni tempestatibus ac festis, cum a Regibus, tum a Proceribus, liberis, domesticis ac officialibus quorannis praebebatur, id quod liuree vocabant. Quo nomine hodie veniunt taeniolae ac lemnisci, quos pileis addunt adolescentes, aut quibus se mulierculae adornant. Eodem reserunt Rigaltius et Meurs. quod in Tacticis Constantinus Porphyrogenitus habet, ubi praecipit, ut milites cassides habeant pulchre samiatas, in earumque cono τουφία μικρὰ, ἤγουν λιβρία, fascias exiles s. liberatas. Praebebantur vero hae liberatae s. robae, in Festo Christi Naalitio et in Assumptione Deiparae, quas Liurees du Noel et de la Myaoust, iidem vocitabant: vide hac de voce plura apud C. du Fresne in Gloss. et Auctores ei laudatos: item infra passim in vocibus Pallium, Pannus Roba, ut et in Liurea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.